- LACEDAEMON
- I.LACEDAEMONSemeles an Taeiigetae ex Iove fil. ductâ Sparte, Eurorae filiâ Lelegis pronepte, Spartam Moysis tempore s. Lacedaemoniorum civitatem condidit. Comestor in c. 10. Exod. Eius fil. Amyclas fuit, filia, Acrisii Argivorum Regis uxor Eurydice, Vide supra Amyclas.II.LACEDAEMONhodie Misitra clarissima olim Peloponnesi torius urbs, primo Lelegia, a Lelege primo Rege, qui Cectopis et Erichthonii tempore vixit: dein ab huius Successore Lacedaemon, tandem a Regina Sparta, huius ex Europa filia vel a Sparto, fil. Phoronei, Argivi Regis primo fundatore, Sparta dicta. Lycurgi olim legibus optime instituta. Vide Nic. Crag. de Rep. Lacedaemoniorum. Sine moenibus primitus per aliquot 100. An. Postea Episcopal. sub Archiep Corinthio: Dein ipsa Metropolis: Nunc parva; sub Turcis. 120. mill. ab Athenis in Austr. 30. a Megalopoli in Ort. Populi Lacedaemonii, apud quos furtum nou modo permissum, sed et commendatum scribit A. Gell. l. 1. c. 21. Notandum hoc loco, quod pleraequeve gentes furtum probarunt, et gloriae loco duxerunt, quod alioquin iguominiae est. Plutarch. in Mario, de Hispanis ait, fuisse apud illos Ληςτ ευειν κάλλιςτον. Idem in vita Pompeii de ipsis Romanis, qui χρήμασι δυνατοὶ, καὶ γευεσι λαμπροὶ, sese piratis adiunxisse, Ω῾ς καὶ δόζαν τινὰ καὶ φιλοτιμίαν τȏυ ἔργου φέροντος. Herod. de Scythis l. 4 c. 146. Ζῶσι δ᾿ ὐπὸ ληΐης τε καὶ πολέμου. Ubi sicut bellum gloriosum, ita et raptus. Ovid, de Getis, Trist. l. 5. Eleg. x. v. 16.Qui nisi de rapto vivere turpe putant.Thucyd. l. 1. p. 7. de In continente degentibus, mariqueve vicinis, nec non insularibus, Προπίπτοντες πόλεσιν ἁτειχίςτοις, καὶ κατα κώμας οἰκουμέναις ἥρπασαν (Scholiastes ἐλήςτευον᾿ ουκ ἔχοντες ποῦ αἰχύνην τούτου τȏυ ἔργου, φέραντος δὲ τὶ καὶ δόζης μᾶλλον. Nic. Lloyd. Hodieque Graece loquuntur, licet haud iuxta Grammaticos Canones, Zaconum i. e. Laconum nomine noti. Vide in voce Graeci. Dicuntur etiam Lacedaemones, qui iuventutem laboribus ac duritiâ optime etudiebant. Horat. Carm. l. 1. Ode 7. v. x.Me nec tam patiens Lacedaemon.Inde Severa Lacedaemon, Cic. 2. de LL. vide Lambin. ad Horat. loc. praed. Item Lacedaemon, Cypri urbs mediterranea. Steph. Strab. l. 8. p. 367.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.